monumenta.ch > Gregorius Turonensis > Historia Francorum > sectio 4 > sectio > 32 > sectio 35 > sectio 29 > Marcus, 10 > Psalmi, 26 > Deuteronomium, 13 > Daniel, 4 > LIBER TERTIUS. > Isaias, 15 > Ioannis I, 16 > ad Corinthios II, 12 > 24 > sectio 7 > Lucas, 23 > Iob, 4 > B > ad Galatas, 6 > 32 > Matthaeus, 10 > bkeCod.15.97r > Lucas, 3 > ad Romanos, 10 > Iosue, 5 > Daniel, 13 > 2 > sectio 2 > 6
Hieronymus, Hebraicae Quaestiones in Genesim, V <<<    

Hieronymus, Hebraicae Quaestiones in Genesim, CAPUT VI

1 (Vers. 2.) Videntes autem filii Dei filias hominum, quia bonae sunt. Verbum Hebraicum ELOIM, communis est numeri: et Deus quippe et dii similiter appellantur: propter quod Aquila plurali numero, filios deorum ausus est dicere: Deos intelligens, Sanctos, sive Angelos. Deus enim stetit in synagoga deorum: in medio autem deos discernit. [Al. diiudicat] [Psal. LXXXI, 1]. Unde et Symmachus istiusmodi sensum sequens, ait: Videntes filii [Graece est in Catenis mss. penes Montfaucon. τῶν δυναστευόντων. Neque porro huius est loci Veterum quorumdam sententiam impugnare, quae fert, Angelos, quibus bene, aut male agendi facultas daretur, feminas deperiisse, iisque iunctos connubio, quam fabulam auctor libri Henoch creditur invexisse. Iamdiu illa obtinet, quae plurimorum Patrum est, traditque, nomine Filiorum Dei, Sethi posteros denotari, quos sanctorum liberos ipse Hieron. paulo infra vocat, nomine vero filiarum hominum, natas ex posteris Cain.] potentium filias hominum, et reliqua.
2 (Vers. 3.) Et dixit Dominus Deus: Non permanebit spiritus meus in hominibus istis in aeternum, quia carnes sunt. In Hebraeo scriptum est, [Scilicet , Non contendet.] Non iudicabit spiritus meus homines istos in sempiternum, quia caro sunt: hoc est, quia fragilis est in homine conditio, non eos ad aeternos servabo cruciatus: sed hic illis restituam quod merentur. Ergo non severitatem, ut in nostris codicibus legitur, sed clementiam Dei sonat, dum peccator hic pro suo scelere visitatur. Unde et iratus Deus loquitur ad quosdam: Non visitabo filias eorum, cum fuerint fornicatae, et sponsas eorum, cum adulteraverint (Osee IV, 14). Et in alio loco: Visitabo in virga iniquitates eorum, et in flagellis peccata eorum: verumtamen misericordiam meam non auferam ab eis [Ps. LXXXVIII, 33]. Porro ne videretur in eo esse crudelis, quod peccantibus locum poenitentiae non dedisset, adiecit: Sed erunt dies eorum centum viginti anni. hoc est, habebunt centum viginti annos ad agendam poenitentiam. Non igitur humana vita, ut multi errant, in centum viginti annos contracta est: sed generationi illi, centum viginti anni ad poenitentiam dati sunt. Siquidem invenimus, quod post diluvium Abraham vixerit annos centum septuaginta quinque, et caeteri amplius ducentis et trecentis annis. Quia vero poenitentiam agere contempserunt, noluit Deus tempus exspectare decretum: sed viginti annorum spatiis amputatis, induxit diluvium anno centesimo agendae poenitentiae destinato.
3 (Vers. 4.) Gigantes autem erant super terram in diebus illis, et post haec quomodo ingrediebantur filii Dei ad filias hominum, et generabant eis. Illi erant gigantes a saeculo homines nominati. In Hebraeo ita habet: Cadentes erant in terra in diebus illis, id est, [Id est, Annaphilim. Ita legunt mss. codices, et quidem rectissime; in Hebraeo namque positus est articulus h, quem Grammatici vocant emphaticum, hanephilim. Veteres porro, ut alibi monet Hieronymus, Hebraeum He legebant per a, unde hic Annaphilim pro hodierno et Massorethico hannephilim. MARTIAN. ---Noster ms. absque articulo Nifilim. Martian. in assignanda huius nominis pronuntiatione diversa penes Massorethicum textum, fallitur; non enim in prima syllaba, sive in differt ab Hieronymo, sed in altera, sive puncto Scheva: quantum nempe est inter Hanephilim et Anaphilim; Mox Palatinus, et generabant ab eis.] ANNAPHILIM. Et post haec ut ingrediebantur filii deorum ad filias hominum, et generabant eis: hi erant fortes a principio viri nominati. Pro cadentibus, sive gigantibus, violentos interpretatus est Symmachus. Et angelis autem et sanctorum liberis convenit nomen cadentium.
4 (Vers. 9.) Noe vir iustus atque perfectus in generatione sua, Deo placuit. Signanter ait, in generatione sua: ut ostenderet non iuxta iustitiam consummatam: sed iuxta generationis suae iustitiam fuisse eum iustum. Et hoc est quod in Hebraeo dicitur: Noe vir iustus, perfectus erat in generationibus suis: cum Deo ambulabat [Al. ambulat] Noe: hoc est illius vestigia sequebatur.
5 (Vers. 14.) Fac tibi arcam de lignis quadratis. Pro quadratis lignis, [Est autem in Hebraeo , quod de lignis pineis interpreteris; est enim una ex quatuor speciebus abietis, quam Rabbini, quos inter Onchelos et Ionathan, cedrum esse putant: leve scilicet lignum, et ad fluitandum super aquas aptissimum. Putant vero nonnulli lectum ab Hieronymo , Choper, quod est bitumen. Quid quod Procopius docet esse in Hebraeo ex tabulis quadrangulari forma connexis?] bituminata legimus in Hebraeo.
6 (Vers. 16.) Colligens, facies arcam, et in cubito consummabis eam desuper. Pro eo quod est, colligens facies arcam, in Hebraeo habet, [Utique ad hunc modum Aquila μεσημβρινὸν ποιήσεις τῇ κιβώτῳ, meridianum facies arcae. Hebraeus vero textus , quod vertitur in fenestram.] meridianum facies arcae, quod manifestius interpretatus est Symmachus, dicens, διαφανὲς, hoc est, dilucidum facies arcae, volens fenestram intelligi.
Hieronymus HOME

bsb4610.78

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik